RATIONARIUM Imperii

RATIONARIUM Imperii
RATIONARIUM Imperii
ab Augusto institutum, descriptum habebat accuratissima diligentiâ, qui agri quibus colonis essent divisi, et quae subseciva agrorum superessent, quae dividi aliis possent. Hygenus de Limitib. constituendis. Vide quae de Tabulario Caesaris, et Libro Beneficiorum, qui pars huius Rationarii erat, Suetonius habet et nos supra diximus. Proin, quod diligenti Patrifamilias privatarum Rationum libri fuerunt, id sobriis et frugi Caesaribus, quales inprimis Octavius, Vespasianus, Hadrianus, hi Commentarii fuêre. De Hadriano certe Spartianus, c. 20. Omnes publicas rationes inquit, ita complexus est, ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit. Sic de Antonino Pio Capitolin. c. 7. Omnium provinciarum rationes apprime scivit et vectigalium. Alexander vero Severus non agros tantum, verum et alia, quae largiri Principes solent, habuisse descripta legitur, apud Ael. Lamprid. c. 46. etc. Vide infra in voce Rationes. Simile quid in Anglia liber Domesei de quo supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Rationarium imperii —    • Rationarĭum imperĭi          называлась роспись, в которой находился счет прихода и расхода государственной кассы в эпоху Империи …   Реальный словарь классических древностей

  • Rationarium — Rationarium, Rechnungsbuch; R. temporum, so v.w. Chronologie. R. imperii, so v.w. Breviarium Augusti. Rationarius, so v.w. Rationalis 2) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • DOMESDEI — liber censualis apud Anglos, Rotulus Regis etiam dictus, monumentum totius Britanniae augustissimum: duobus voluminibus magnis, Angliae descriptionem continet, inchoatam A. 14. Regni Gulielmi Sen. et finitam A. eius 20. h. e. ultimo, et A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Wilhelm Erben — (* 3. Dezember 1864 in Salzburg; † 7. April 1933 in Graz) war ein österreichischer Historiker und Diplomatiker. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke (Auswahl, chronologisch) 3 …   Deutsch Wikipedia

  • RATIONES — olim a Dispensatoribus diligenter exactae. Petrus Chrysologus, Serm. 23. De caelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddit. Cicero in Hortensio, Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probâsti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”